monumenta.ch > Augustinus > 17.31 > 16.28 > 21.30 > 11.12 > 16.17 > 20.27 > 17.32 > 19.25 > 13.18 > . . . > 16.21 > . . . > 13.16 > 10.12 > 11.21 > 13.17 > 10.11 > 15.25 > 20.29 > 10.11 > 13.19 > 21.32 > 11.15 > 12.18 > 14.19 > 17.22 > 12.21 > 10.15 > 10.18 > . . . > 16.27 > 11.20 > 17.29 > 12.17 > 18.33 > 14.24 > 18.24 > 10.17 > 15.20 > 9 > 18.35 > 17.23 > 11.25 > 11.21 > 19.26 > 13.23 > 10.19 > 8 > 12.15 > . . . > 6 > 6 > 10.21 > 15.26 > 6 > 6
Augustinus, Epistolae, 186, 2, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 186, 2, 6.

1 Recolat igitur iste si potest merita sua, unde factum sit ut Deus dignaretur eius esse susceptor, ac si Deus esset susceptus.
2 Recolat utrum quaesierit, an quaesitus sit, ab illo scilicet qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10).
3 Nam si quaerere voluerit ante gratiam quid meruerit ut acciperet eam, mala sua poterit homo invenire, non bona, etiamsi eum unius diei vitam habentem super terram gratia Salvatoris invenerit.
4 Quia si aliquid boni operatur homo ut gratiam mereatur, non ei merces imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
5 Si autem credit in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam (Rom. IV, 4, 5) (iustus enim ex fide vivit [Habac. II, 4] ), profecto antequam gratia iustificetur, id est iustus efficiatur, impius quid est, nisi impius?
6 quem si debitum sequeretur, quid eius merito nisi supplicium redderetur?
7 Si ergo gratia, iam non ex operibus est; alioquin gratia iam non est gratia (Rom. XI, 6).
8 Operibus enim debitum redditur, gratia gratis datur; unde etiam nuncupatur.
Augustinus HOME