monumenta.ch > Augustinus > 21 > 16 > 37 > 16 > 14 > 16 > 3. 4 > 14 > 13 > 8.10 > 26 > 21 > 27 > 14 > 15 > 11 > 4. 6 > 28 > 31 > 41 > 23 > > 21 > 12 > 16 > 19 > 17 > 16 > 3. 4 > 17 > 30 > 29 > 20 > 19 > 18 > 12 > 13 > 17 > 14 > 15 > 11 > 10 > 11 > 16 > 21 > 26 > 33 > 24 > 4. 4 > 20 > 36 > 35 > 12 > 5. 7 > 41 > 27 > 24 > 20 > 28 > 26 > 18 > 1. 2 > 10 > 13 > 4. 7 > 24 > 15 > 7. 8 > 37 > 17 > 10 > 18 > 28
Augustinus, Epistolae, 186, 8, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, 186, 8, 28.

1 Ac per hoc contra sententiam Domini disputabit dicentis, Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est panis qui de coelo descendit, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur; non enim de ista morte loquebatur, quam necesse est patiantur etiam qui de ipso pane manducant: et paulo post, Amen, amen dico vobis, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VI, 49, 50, 54); utique illam quae post hanc mortem futura est: et contra apostolicae Sedis auctoritatem, ubi de hac ipsa re cum ageretur, hoc testimonium adhibitum est evangelicum, ne parvuli non baptizati vitam posse habere credantur (Innocent. in Epist. 182, n. 5): et contra ipsius Pelagii verba apud episcopos a quibus audiebatur, expressa, ubi anathematizavit eos qui dicerent infantes non baptizatos habere vitam aeternam.
Augustinus HOME