Augustinus, Epistolae, 186, 12, 39.
| 1 | Cernis quippe nobiscum quam malo errore teneantur. |
| 2 | Fragrant enim epistolae tuae odore sincerissimo Christi, ubi germanissimus gratiae ipsius dilector et confessor appares. |
| 3 | Sed quod diu tecum ex hac re loquendum putavimus, primo quia iucundissimum est, fecimus: quid enim debet esse iucundius, vel infirmis gratia qua sanantur, vel pigris gratia qua excitantur, vel volentibus gratia qua iuvantur? |
| 4 | deinde, ut si quid nostra disputatione Deo adiuvante possemus, tua, non fides, sed fidei contra tales adminiculetur assertio, sicut nos quoque in hanc facultatem tuae Germanitatis litteris adiuvamur. |