monumenta.ch > Augustinus > 18 > 1. 1 > 51 > 12 VII > 2 > 42 > 30 > 8 IV > 23 > 42 > 2 > 2 > 20 > 17 > 3 > 34 > 39 > 4 > 5 > 8 > 5 > 26 > 12 V > 49 > 31 > 4 > 5 > 4 > 31 > 6 > 5 > 36 > 31 > 2 > 38 > 21 > 21 > 19 > 9 IV > 18 > 30 > 7 III > 4. 6 > 7 > 5 > 4 > 10 > 19 > 12 VII > 34 > 2 > 7 > 5 > 4 > 5 > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 188, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 188, 2, 4.

1 Quomodo ergo a vobis, quibus tantam dilectionem debemus, admonendis ut talia caveatis, dissimulare possemus, cum legissemus librum, quem ad sanctam Demetriadem quisnam scripserit, vel utrum ad vos pervenerit, vestris potius rescriptis nosse volumus; in quo libro, si fas est, legat virgo Christi unde credat virginalem suam sanctitatem, omnesque spirituales divitias, nonnisi ex seipsa sibi esse; atque ita, priusquam sit plenissime beata, discat Deo esse, quod absit, ingrata.
2 Verba enim ad illam scripta in eodem libro sunt ista: Habes ergo et hic, inquit, per quae merito praeponaris aliis; imo hinc magis: nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse non tua; spirituales vero divitias nullus tibi praeter te conferre poterit.
3 In his ergo iure laudanda, in his merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt (Epist. ad Demetriadem, c. 11).
Augustinus HOME