monumenta.ch > Augustinus > 17.31 > 16.28 > 21.30 > 11.12 > 16.17 > 20.27 > 17.32 > 19.25 > 13.18 > . . . > 16.21 > . . . > 13.16 > 10.12 > 11.21 > 13.17 > 10.11 > 15.25 > 20.29 > 10.11 > 13.19 > 21.32 > 11.15 > 12.18 > 14.19 > 17.22 > 12.21 > 10.15 > 10.18 > . . . > 16.27 > 11.20 > 17.29 > 12.17 > 18.33 > 14.24 > 18.24 > 10.17 > 15.20 > 9 > 18.35 > 17.23 > 11.25 > 11.21 > 19.26 > 13.23 > 10.19 > 8 > 12.15 > . . . > 6 > 6 > 10.21 > 15.26 > 6 > 6 > 6 > 11.14 > 6 > 12.22 > 6 > 6 > 6 > 6 > . . . > 12.13 > 6 > 6 > 6 > 6 > 6 > 6 > 6 > 11.27 > 9 > 9 > 6 > 2 > 10.20 > . . . > 10.14 > 8 > 9 > 6 > 11.22 > 10.19 > 11.24 > 8 > 6 > 8
Augustinus, Epistolae, 188, 2, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 188, 2, 8.

1 Nam utique noverat ille quam magnum bonum esset continentia qui dicebat, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det.
2 Non solum ergo sciebat quantum esset hoc bonum, et quam desiderabiliter esset concupiscendum, verum etiam quod nisi dante Deo esse non posset: docuerat enim eum sapientia; nam hoc dicit, Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum.
3 Nec tamen ei scientia suffecit; sed ait: Adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21).
4 Non igitur tantummodo in hoc nos adiuvat Deus, ut sciamus quid agendum sit, verum etiam ut amando agamus quod discendo iam scimus.
5 Nemo itaque potest esse non solum sciens, verum etiam continens, nisi Deus det.
6 Unde cum iam ille haberet scientiam, precabatur ut haberet et continentiam, ut esset etiam in illo quod sciebat quia non esset ex illo: aut si propter liberum arbitrium, proprium aliquantum et ex illo, non tamen nisi ex illo; quia nemo potest esse continens, nisi Deus det.
7 Iste autem de spiritualibus divitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosa et speciosa continentia, non ait, In te et ex te esse possunt: sed ait, nisi ex te et in te esse non possunt; ut quemadmodum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex ilia esse posse credantur, et ob hoc (quod miserator Dominus a corde eius avertat!) sic glorietur, quasi non acceperit.
Augustinus HOME