monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27 > 22 > 15 > 28 > 11 > 17 > 21 > 23 > 30 > 10 > 28 > 15 > 10 > 22 > 41 > 28 XI > 19 > 25 > 30 > 22 > 26 > 16 > 17 > 18 > 26 > 14 > 13 > 28 > 5 > 11 > 17 > 30 > 11 > 23 > 13 > 10 > 24 > 4 > 13 > 22 > 15 VII > 24 > 15 > 7 > 32 > 24 > 11 > 11 > 10 > 17 > 19 > 33 > 10 > 16 > 25 > 18 > 47 > 49 > 17 > 19 > 15 > 22 > 14 > 11 > 40 > 13 > 18 > 13 > 10 > 15 > 16 > 23 > 14 > 15 > 46 > 16 > 17
Augustinus, Epistolae, 190, 5, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 190, 5, 17.

1 Aliquid ergo certum de animae origine nondum in Scripturis canonicis comperi.
2 Nam ii qui novas sine ulla propagine asserunt animas fieri, inter testimonia quibus id nituntur ostendere, ponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoravi, Qui fingit spiritum hominis in ipso; et, Qui finxit singillatim corda hominum; de quibus vides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim cum fingit, ex alio fingat, an ex nihilo, incertum est.
3 Illud tamen inter caetera testimonium videtur esse praecipuum, quod in libro Salominis Ecclesiastae legitur: Et revertetur pulvis in terram, sicut erat; et spiritus revertetur ad Deum, qui dedit eum (Eccle. XII, 7).
4 Sed facillime respondetur, Corpus in terram de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad Deum a quo facta est prima hominis anima: sicut enim nostrum corpus, inquiunt, quamvis ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est; sic anima nostra, quamvis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est.
5 Ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis quod redeat ad Deum qui dedit eum, non solvit istam obscurissimam quaestionem; quia sive ex illo uno, sive ex nullo alio, Deus utique dedit eum.
Augustinus HOME