monumenta.ch > Augustinus > 35 > 40 > 21 > 3 > 21 > 17 > 20 > 18 > 16 > 17 > 16 > 26 > 24 > 24 > 26 > 32 > 17 > 18 > 20 > 18 > 19 > 17 > 22 > 16 > 28 > 22 > 17 > 19 > 20 > 18 > 40 > 19 > 21 > 14 > 13 > 27 > 23 > 23 > 19 > 16 > 29 > 11 > 33 > 29 > 20 > 12 > 41 > 24 > 20 > 26 > 18 > 13 > 24 > 10 > 25 > 14 > 13 > 15 > 10 > 40 > 16 > 25 > 21 > 12 > 11 > 43 > 22 > 19 > 34 > 22 > 21 > 38 > 10 > 26 > 11 > 10 > 12 > 28 > 47 > 42 > 36 > 14 > 13 > 30 > 10 > 24 > 20 > 18 > 15 > 36 > 23
Augustinus, Epistolae, 190, 6, 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, Epistolae, 190, 6, 23.

1 Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine novitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena, etiam sic peccato primi hominis ostendantur obnoxiae; assere quod sentis, ut potes.
2 Si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati vinculo liberas; cohibe te ab huiusmodi disputatione omnimodo.
3 Non est enim falsa etiam in parvulorum baptismate remissio peccatorum, nec verbo tenus dicitur, sed veraciter agitur.
4 Nam ut iam verbis utar, quae in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur: Fidelis Dominus in verbis suis, eiusque baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione et remissione vera peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet.
5 Nullus enim nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis » (Ioan. VIII, 36).
6 Per ipsum enim renascimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mundo.
7 Ipsius morte, mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae illud propagine contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per Baptismum liberetur, non tenetur obnoxius.
8 In his verbis apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano.
Augustinus HOME