monumenta.ch > Augustinus > 6 > 9 > 1 > 6 V > 3 > 9 > 9 > 1 > 3 III > 8 > 8 > 3 > 8 > 4 III > 6 > 3 > 9 > 7 V > 1 > 9 > 5 III > 9 > 9 > 4 > 1 > 1 > 5 > 8 > 3 > 1 I > 8 > 8 > 3 > 3 > 4 > 5 III > 1 > 20 > 5 > 24 > 9 > 7 > 7 > 8 > 6 IV > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 193, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 193, 1, 1.

1 Litterae Dilectionis tuae, quas prius abs te missas apud Carthaginem accepi, tanto me affecerunt gaudio, ut etiam in posterioribus te succensentem quod tibi non rescripserim, gratissime acceperim.
2 Ipsa quippe indignatio tua non erat simultatis initium, sed indicium charitatis.
3 Ut autem a Carthagine non rescriberem, non occasio defuit perlatorum, sed alia magis urgentia, donec inde proficisceremur, nos occupatissimos et intentissimos continebant.
4 Cum vero inde digressi sumus, perreximus usque ad Mauritaniam Caesariensem, quo nos ecclesiastica necessitas traxit; per quas totas terras cum intentionem nostram huc atque illuc, quae ingerebantur sensibus diversa raptarent, nullius ut tibi rescriberem adfuit admonitoris instantia, nulla occurrit opportunitas perlatoris.
5 Deinde remeans, alias apud nostros iam querela exasperatas litteras tuae Sinceritatis inveni, et alium adversus novos haereticos librum refertum sanctarum testimoniis Scripturarum; quibus lectis excursisque, etiam illis quae primum miseras, quia et charissimi fratris nostri Albini Ecclesiae Romanae acolythi opportunissima se offerebat occasio, rescribendum fuit.
Augustinus HOME