monumenta.ch > Augustinus > 15 > 12 > 8 > 8 > 5 IV > 24 XVIII > 4 > 5 > 7 > 12 > 1 > 18 > 6 > 12 VII > 2 > 8 IV > 2 > 23 > 2 > 2 > 20 > 17 > 3 > 4 > 5 > 8 > 5 > 26 > 12 V > 4 > 5 > 4 > 6 > 5 > 6 > 38 > 2 > 9 IV > 7 III > 7
Augustinus, Epistolae, 193, 3, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 193, 3, 7.

1 Magis ergo illa quaestio non immerito movet, cur poena peccati, peccato non remanente, remanet; id est, si mors etiam corporis poena peccati est, ista potius aliqua quaestio est, cur moriatur infans cum fuerit baptizatus, quam cur mortuus non sit Elias cum fuerit iustificatus.
2 Illius enim finito peccato movet cur secuta sit poena peccati; huius etiam finito peccato movere non debet si non sequatur poena peccati.
3 Si ergo illam quaestionem de morte baptizatorum, cur, facta abolitione peccati, sequatur tamen quaedam poena peccati, in libris de Baptismo Parvulorum, quos tibi scio esse notissimos, quantum potuimus domino adiuvante dissolvimus: quanto minus ista movere nos debet ubi dicitur, Quare iustus Elias mortuus non est, si mors poena peccati est?
4 quasi diceretur, Quare peccator Elias mortuus non est, si mors poena peccati est?
Augustinus HOME