monumenta.ch > Augustinus > 16 > 44 > 26 > 24 > 19 > 37 > 26 > 34 > 28 > 45 > 31 > 46 > 27 > 15 > 13 > 28 > 30 > 17 > 18 > 34 > 25 > 21 > 31 > 16 > 16 > 25 > 38 > 49 > 12 > 35 > 16 > 15 > 25 > 35 > 11 > 36 > 12 > 41 > 35 > 12 > 20 > 15 > 20 > 17 > 18 > 11
Augustinus, Epistolae, 193, 4, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 193, 4, 11.

1 Si enim in his verbis Apostoli nullus alius sensus potuerit reperiri, et hoc eum intelligi voluisse claruerit quod videntur verba ipsa clamare; id est, quod futuri sint in fine saeculi et in adventu Domini, qui non exspolientur corpore, sed superinduantur immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4): huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur, venturum Dominum iudicaturum vivos et mortuos; ut non hic intelligamus vivos iustos, mortuos autem iniustos, quamvis iudicandi sint iusti et iniusti; sed vivos quos nondum exiisse, mortuos autem quos iam exiisse de corporibus adventus eius inveniet.
2 Quae si ita esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic accipiemus, Tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur; et, omnes resurgemus, sive, omnes dormiemus, ut non adversentur huic sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum, non degustata morte, victuri.
Augustinus HOME