monumenta.ch > Augustinus > 24 > 37 > 19 > 34 > 11 > 28 > 12 > 25 > 31 > 15 > 27 > 17 > 19 > 15 > 13 > 13 > 14 > 30 > 17 > 25 > 13 > 25 > 12 > 22 > 13 > 14 > 23 > 33 > 32 > 13 > 14 > 15 > 11 > 35 > 11 > 25 > 6 > 12 > 20 > 11 > 12 > 18 > 25 > 39 > 11 > 15 > 11 > 10 > 10 > 12 > 10 > 12 > 11 > 12 > 10 > 11
Augustinus, Epistolae, 194, 3, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 194, 3, 11.

1 Deinde post remissionem peccatorum, nisi mundatam domum habitet Spiritus sanctus, nonne cum aliis septem redit spiritus immundus, et erunt novissima hominis illius peiora quam erant prima (Matth. XII, 44, 45)?
2 Ut autem habitet Spiritus sanctus, nonne ubi vult spirat (Ioan. III, 8); et charitas Dei, sine qua nemo bene vivit, diffunditur in cordibus nostris, non a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5)?
3 Hanc enim fidem Apostolus definivit, dicens: Neque circumcisio est aliquid, neque praeputium; sed fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6).
4 Ista quippe fides est Christianorum, non daemoniorum: nam et daemones credunt et contremiscunt (Iacobi II, 19); sed numquid et diligunt?
5 Nam si non crederent, non dicerent, Tu es Sanctus Dei; vel, Tu es Filius Dei (Luc, IV, 41).
6 Si autem diligerent, non dicerent, Quid nobis et tibi (Matth. VIII, 29)?
Augustinus HOME