monumenta.ch > Augustinus > 11 > 3 II > 15 VII > 22 > 13 > 4 II > 4 > 24 > 13 > 23 > 11 > 17 > 11 > 5 > 13 > 26 > 18 > 26 > 22 > 30 > 25 > 19 > 28 XI > 41 > 22 > 10 > 15 > 28 > 10 > 30 > 23 > 21 > 17 > 11 > 28 > 15 > 22 > 27 > 16 > 50 > 40 > 16 > 36 > 8 > 13
Augustinus, Epistolae, 194, 3, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 194, 3, 13.

1 Hic iterum isti liberi arbitrii defensores, imo deceptores quia inflatores, et inflatores quia praesumptores, non adversum nos, sed adversus Evangelium locuturi, quid aliud dicunt quam id quod Apostolus sibi, quasi a talibus diceretur, obiecit?
2 Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur?
3 nam voluntati eius quis resistit?
4 Hanc contradictionem sibimetipsi tanquam ab altero opposuit, velut ex eorum voce qui nolunt accipere quod superius dixerat: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat.
5 Talibus itaque dicamus cum Apostolo, non enim melius illo invenire possumus quid dicamus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 18-20)?
Augustinus HOME