| 1 | Quaerimus namque meritum obdurationis, et invenimus. |
| 2 | Merito namque peccati universa massa damnata est; nec obdurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam. |
| 3 | Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur: at potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. |
| 4 | Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. |