monumenta.ch > Augustinus > 38 > 28 > 19 > 17 > 30 > 18 > 17 > 18 > 14 > 17 > 17 > 11 > 25 > 15 > 26 > 32 > 34 > 33 > 15 > 14 > 25 > 23 > 11 > 13 > 11 > 21 > 23 > 19 > 37 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 36 > 16 > 40 > 16
>>> Augustinus, Epistolae, 194, 4, 17.

Augustinus, Epistolae, 194, 4, 16.

1 Si dixerimus meritum praecedere orationis, ut donum gratiae consequatur: impetrando quidem oratio quidquid impetrat, evidenter donum Dei esse ostendit, ne homo existimet a seipso sibi esse, quod si in potestate haberetur, non utique posceretur; verumtamen ne saltem orationis putarentur praecedere merita, quibus non gratuita daretur gratia, sed iam nec gratia esset, quia debita redderetur, etiam ipsa oratio inter gratiae munera reperitur.
2 Quid enim oremus, ait Doctor Gentium, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
3 Quid est autem, interpellat, nisi, interpellare nos facit?
4 Indigentis enim certissimum indicium est interpellare gemitibus.
5 Nullius autem rei esse indigentem fas est credere Spiritum sanctum.
6 Sed ita dictum est, interpellat, quia interpellare nos facit, nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum; sicut illud in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20).
7 Neque enim et hoc ita fit de nobis tanquam nihil facientibus nobis.
8 Adiutorium igitur Spiritus sancti sic expressum est, ut ipse facere diceretur quod ut faciamus facit.
Augustinus HOME