monumenta.ch > Augustinus > 5 II > 20 > 27 > 14 > 19 VIII > 21 > 14 > 33 > 24 XV > 11 > 3 > 31 > 3 II > 19 > 25 > 18 > 26 > 34 XIII > 20 > 35 > 14 > 23 > 17 > 14 > 4 II > 15 VIII > 14 > 34 > 3 II > 13 > 29 > 20 > 35 > 27 > 21 > 36 XIII > 37 XIII > 35 XIII > 29 > 23 XIII > 10 > 25 > 26 > 21 > 19 > 16 > 42 > 25 > 26 > 14 > 14 > 23 > 29 > 22 > 12 > 19 > 23 > 14 > 18 > 29 > 28 > 24 > 11 X > 17 > 51 > 20 > 30 > 21 > 15 > 22 > 22 > 18 > 18 > 27 > 15 > 19 > 14 > 2 II > 24 X > 39 > 21 > 31 > 17 > 32 > 33 > 27 > 13 > 15 > 31 > 14 > 21 > 14 > 19 > 27 > 18 > 27 XI > 26 > 15 > 19 > 16 > 19 > 18 > 24 > 15 > 25 > 18 > 38 > 24 > 17 > 28 > 26 > 19 > 46 > 30 > 17 > 18 > 17 > 18 > 14 > 2 II > 17 > 6 > 17
Augustinus, Epistolae, 194, 4, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 194, 4, 17.

1 Nam non esse intelligendum spiritum nostrum, de quo dictum est, interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed Spiritum sanctum, quo nostra infirmitas adiuvatur, satis ipse demonstrat Apostolus.
2 Inde enim coepit, Spiritus, inquit, adiuvat infirmitatem nostram; deinde ita subiunxit, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; et caetera.
3 De hoc quippe Spiritu apertius alibi dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 26, 15).
4 Ecce hic non dixit quod ipse Spiritus clamet orando; sed, in quo clamamus, Abba, Pater.
5 Alio tamen loco ait: Quoniam filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6).
6 Non hic ait, in quo clamamus; sed ipsum Spiritum clamantem dicere maluit, quo efficitur ut clamemus: sicut sunt illa, Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; et, Spiritus Patris vestri est, qui loquitur in vobis.
Augustinus HOME