monumenta.ch > Theodosius Archidiaconus > 13 > 38 > 10 > 18 VII > 11 > 20 > 16 VIII > 13 > 16 > 19 > 18 > 13 > 11 > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 15 X > 36 > 19 X > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 23 XIV > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 11 > 13 > 18 > 13 VII > 20 > 32 > 15 > 17 > 33 > 18 > 18 X > 10 > 29 > 17 > 31 > 20 X > 2 II > 14 > 10 > 13 > 14 > 11 > 17 > 10 > 10 > 16 > 29
Augustinus, Epistolae, 194, 6, 28. <<<     >>> 30.

Augustinus, Epistolae, 194, 6, 29.

1 Ac per hoc universi qui se in nequitiis et iniquitatibus excusatos volunt, ideo iustissime puniuntur, quoniam qui liberantur, nonnisi gratia liberantur.
2 Nam si excusatio illic iusta esset, non inde iam gratia, sed iustitia liberaret.
3 Cum vero non liberat nisi gratia, nihil iustum invenit in eo quem liberat; non voluntatem, non operationem, non saltem ipsam excusationem: nam si haec iusta est, quisquis ea utitur, merito, non gratia liberatur.
4 Novi musenim liberari per gratiam Christi quosdam etiam eorum qui dicunt, Quid adhuc conqueritur?
5 nam voluntati eius quis resistit?
6 Quae si iusta est excusatio, non iam gratuita gratia, sed propter huius excusationis iustitiam liberantur.
7 Si autem gratia est qua liberantur, profecto haec excusatio iusta non est.
8 Tunc enim vera gratia est, qua homo liberatur, si non secundum debitum iustitiae retribuitur.
9 Nihil ergo fit in eis, qui dicunt, Quid adhuc conqueritur?
10 nam voluntati eius quis resistit?
11 nisi quod legitur in libro Salomonis, Insipientia viri violat vias eius: Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 3).
Augustinus HOME