monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40
Augustinus, Epistolae, 194, 8, 39. <<<    

Augustinus, Epistolae, 194, 8, 40.

1 Sed dicat adhuc vel superbi infidelis elatio, vel puniti damnabilis excusatio, Quid adhuc conqueritur?
2 nam voluntati eius quis resistit?
3 dicat, et audiat quod convenit homini, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Id. IX, 7 23)?
4 et caetera, de quibus iam quantum potui satis ac saepe disserui.
5 Audiat haec et non contemnat.
6 Quod si contempserit, etiam ut contemneret, se inveniat obduratum: si autem non contempserit, etiam ut non contemneret, se credat adiutum; sed obduratum debito, adiutum gratia.
Augustinus HOME