monumenta.ch > Augustinus > 5 > LXXVIII. > XLIV. > LXXIX. > XXXII. > XLVII. > XL. > LXXXIII. > XXXIV. > LXX. > XXXI. > LXIV. > LXXII. > LXXXIV. > LXXVI. > LXXV. > 44 > Epistolae > § 14 > CAP. XXXI.) > CAP. XXXVI.) > DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.) > FRAGMENTUM EPISTOLAE HACTENUS INEDITAE AUGUSTINI AD MAXIMUM. > DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLV.) > DE SUBSEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT. CAP. XLIX.) > DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.) > CAP. XLVIII.) > Qui excommunicatus fuerat. > XIII. > 195
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CXCV . Hieronymus Augustino, gratulans illi quod haereticorum omnium meruerit odium; quod quidem gaudet sibi cum illo esse commune.

1 Domino sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS. Omni quidem tempore Beatitudinem tuam eo quo decet honore veneratus sum, et habitantem in te dilexi Dominum Salvatorem: sed nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus et plena complemus, ut absque tui nominis mentione ne unam quidem horam praeterire patiamur; qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti, maluistique, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari.
2 Scit quid dicam prudentia tua.
3 Macte virtute; in orbe celebraris, Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt, et quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari persequuntur odio; ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant.
4 Incolumem, et nei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande, et beatissime papa.
Augustinus HOME

bnf12205.17 ubbB_VIII_0009.68v