Augustinus, Epistolae, 196, 3, 12.
| 1 | Intuendum est quippe ac discernendum, alium esse Israel qui propter carnem nomen accepit, alium vero qui propter spiritum, rem quae illo nomine significatur, obtinuit. |
| 2 | Numquid enim ex Agar ancilla Sarae nati sunt Israelitae? |
| 3 | nonne Ismael ex illa natus est, et non Israelitarum, sed Ismaelitarum gentem suo semine propagavit? |
| 4 | De Sara namque venit Israel per Isaac, qui ex promissione natus est Abrahae. |
| 5 | Tamen cum secundum propaginem carnis se ita res habeat, venitur ad intellectum spiritualem, et inveniuntur ad Saram non pertinere carnales Israelitae, qui ex illa carnis originem ducunt; et pertinere ad eam potius Christiani, qui non secundum Ismael filii sunt carnis, sed secundum Isaac filii sunt promissionis, non ad ipsius Isaac carnale semen, sed ad spirituale mysterium pertinentes. |
| 6 | Ita quippe ad Galatas Apostolus loquitur, Dicite mihi, sub Lege esse volentes, Legem non audistis? |
| 7 | Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. |
| 8 | Sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. |
| 9 | Haec enim sunt duo Testamenta. |
| 10 | Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar: Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est huic quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis. |
| 11 | Quae autem sursum est Ierusalem, libera est; quae est mater nostra. |
| 12 | Scriptum est enim, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. |
| 13 | Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. |
| 14 | Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. |
| 15 | Sed quid dicit Scriptura? |
| 16 | Eiice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. |
| 17 | Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberavit (Galat. IV, 21-31). |