Augustinus, Epistolae, 196, 4, 15.
| 1 | Iudaei signa petunt, ait apostolus Paulus, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. XI, 22-24). |
| 2 | Quos dixit Graecos, hos etiam Gentium nomine significavit, eo quod haec lingua maxime excellit in Gentibus: Iudaeos tamen ipsos vocavit, quos omnes hoc nomine appellant. |
| 3 | Nam si Christiani ipsi sunt Iudaei, Christianis est ergo scandalum Christus crucifixus, de quo dictum est: Iudaeis quidem scandalum. |
| 4 | Quis hoc nisi insanissimus sentiat? |
| 5 | Item dicit: Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Dei (Id. X, 32). |
| 6 | Quomodo ista distingueret, si et Ecclesiam Dei in quotidiana loquendi consuetudine Iudaeos appellare deberet? |
| 7 | Item ait: Quos et vocavit nos, non solum ex Iudaeis, sed etiam ex Gentibus. |
| 8 | Quomodo vocavit ex Iudaeis, si potius ex non Iudaeis vocavit, ut essent Iudaei? |
| 9 | Item de Israelitis: Quid ergo dicemus? |
| 10 | inquit: Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est. |
| 11 | Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. |
| 12 | Quare? |
| 13 | Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX, 24, 30-32). |
| 14 | Item: Ad Israel autem quid dicit? |
| 15 | Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Id. X, 21). |
| 16 | Et secutus adiungit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? |
| 17 | Absit. |
| 18 | Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae de tribu Beniamin. |
| 19 | Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Id. XI, 1, 2). |
| 20 | Quomodo hic appellavit Apostolus Israel non credentem et contradicentem, si Christiani sunt Israel, vel quomodo se appellavit Israelitam? |
| 21 | Numquid ex eo quod Christianus factus erat? |
| 22 | Non utique; sed ex eo quod secundum carnem fuerat ex semine Abraham, de tribu Beniamin; quod non sumus nos secundum carnem, quamvis secundum fidem simus semen Abrahae, ac per hoc et Israel. |
| 23 | Sed aliud est quod agnoscit altioris intelligentia sacramenti, aliud quod exposcit quotidiana consuetudo vocabuli |