monumenta.ch > Augustinus > 3 > 30 XXI > 46 XXXI > 4 > 3 > 3 > 5 > 9 > 3 > 19 XVI > 21 XVI > 7 > 3 > 30 XXI > 7 > 3 > 3 II > 31 XXIV > 15 VIII > 60 XXXVII > 3 > 6 > 4 II > 8 > 7 > 3 II > 4 > 15 VIII > 15 XIII > 5 > 3 > 4 > 36 XXV > 7 > 5 > 28 XXI > 3 > 9 > 4 > 7
Augustinus, Epistolae, 198, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 198, 7.

1 Expositio sane beati Danielis de Hebdomadibus, quam vir sanctus compresbyter noster Hieronymus exposuit, qualiter doctores Ecclesiarum tradidissent, lectorem suspendit.
2 Nam si ipse doctissimus vir compresbyter noster ait periculosum esse de magistrorum Ecclesiarum iudicare sententiis, et alterum praeferre alteri; quanto magis hoc lector facere non potest, quod magister facere dubitavit!
3 Nos autem credimus quod Dominus ait: « Quia coelum et terra transient; iota autem unum, vel unus apex non transiet a Lege, donec omnia fiant » (Matth. V, 18).
4 Quomodo ergo mysterium Hebdomadarum sit impletum usque ad nativitatem et passionem Christi, admiror; cum illud in dimidio hebdomadae Propheta locutus est, dicendo: « In dimidio hebdomadae tolletur sacrificium meum, et supplicatio, desolationum interitus, et ad sacrificium abominatio » (Dan. IX, 27).
5 Haec ergo abominatio si iam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit: « Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat » (Matth. XXIV, 15)?
6 Ego autem ne petitionis Beatitudinis tuae contemptor essem, haec quemadmodum sensi, scripsi ad tuam Charitatem.
7 Plenius autem dignare nos verbo gratiae tuae rescribendo instruere et laetificare.
Augustinus HOME