monumenta.ch > Augustinus > 16 > 27 > 2 > 11 > 444 > 14 > 8 > 57 > 28 > 8 VIII > 4 III > 24 > 8 V > § 19 > 25 > 2 > 5 > 22 > 5 > 5 > 162 > 8 > 23 > 27 > 3 > 531 > 326 > 149 > 7 > 18 > 48 > 35 > 59 > 29 > 74 > 12.23 > 18 > 4 > 5 > 141 > 25 > 12 > 7 > 16 > § 45 > § 16 > 517 > 32 > 15 > 8 > 10 > 8 III > 27 > 25 > > § 31 > 18 > 383 > 130 > 5 > 14 > 12 > 449 > 296 > 34 > 354 > 6 > 4 > 513 > 17 > 17 > 5
Augustinus, Epistolae, 199, 2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 199, 2, 5.

1 An respondebitur, haec non docuisse Apostolos, sed Prophetas?
2 Hoc enim aisti, et verum est, quod ea quae futura sunt, sanctorum Prophetarum vocibus cognoscuntur, qui priusquam fierent, inquis, ea quae futura erant, voluntate divina hominibus sunt locuti.
3 Sed si venratio tua satis admiratione plenum esse dicit, si ea Deus quae praedici voluit, ad hominum sensus penitus non posse pervenire constituit; quanto maiore admiratione plenam est, si ea quae Prophetae hominibus sunt locuti, haec Apostoli vel scire sunt prohibiti vel docere!
4 Quomodo autem Prophetae ista, de quibus agitur, tempora docentes, non intelligerentur ab Apostolis, si intelliguntur a nobis?
5 aut si eos Apostoli intellexerunt, istam mensuram temporis prophetantes; quomodo non docerent quod intellexerunt, quando per eorum praeconium et ipsi Prophetae innotescebant, qui eos suis Libris ista docuerunt?
6 Et ideo per quas Litteras ea ipsi didicerant, per easdem poterant alii quoque in his gentibus discere, in quibus Apostoli auctoritatem propheticam commendabant.
7 Cur ergo eis dictum est, Non est vestrum scire, vel si ita intelligendum est.
8 Non est vestrum docere tempora, quae Pater posuit in sua potestate; quandoquidem sic ea docebant, cum hi in quorum Litteris discerentur, per illos innotescebant?
9 Unde credibilius est, non Deum noluisse sciri quod voluit praedicari, sed noluisse praedicari quod videbat non utiliter sciri.
Augustinus HOME