monumenta.ch > Augustinus > 26 > 2 > 21 > 5 > 2 > 16 > 23 > 36 > 11 > 27 > 38 > 18 > 6 > 19 > 4 > 5 > 17 > 21 > 7 > 44 > 13 > 25 > 26 > 9 > 3 > 23 > 7 > 7 > 8 > 22 > 10 > 33 > 16 > 40 > 22 > 28 > 9 > 3 > 24 > 8 > 8
Augustinus, Epistolae, 199, 3, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 199, 3, 8.

1 Rursus eumdem apostolum dixisse commemoras: De temporibus autem et momentis non necesse habemus scribere vobis: vos enim ipsi diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet; et cum dixerint, Pax et securitas, tunc subitaneus illis apparebit interitus, quomodo dolores parturientis, et non effugient (I Thess. V, 1-3).
2 Et hic non dixit post quantum temporis hoc futurum sit, sed quomodo futurum sit; id est, non quanta erit aetatis brevitas vel prolixitas, sed quantumlibet intervallum sit spatiumque temporis, non tamen eis hoc veniet malum novissimum, nisi cum dixerint, Pax et securitas.
3 Quibus verbis videtur Apostolus huius novissimi diei vel spem vel timorem ab hoc nostro tempore removisse: non enim videmus ipsos amatores huius saeculi, quibus subitaneus apparebit interitus, iam dicere, Pax et securitas.
Augustinus HOME