monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27 > 22 > 15 > 28 > 11 > 17 > 21 > 23 > 30 > 10 > 28 > 15 > 10 > 22 > 41 > 28 XI > 19 > 25 > 30 > 22 > 26 > 16 > 17 > 18 > 26 > 14 > 13 > 28 > 5 > 11 > 17 > 30 > 11 > 23 > 13 > 10 > 24 > 4 > 13 > 22 > 15 VII > 24 > 15 > 7 > 32 > 24 > 11 > 11 > 10 > 17 > 19 > 33 > 10 > 16 > 25 > 18 > 47 > 49 > 17 > 19 > 15 > 22 > 14 > 11 > 40 > 13 > 18 > 13 > 10 > 15 > 16 > 23 > 14 > 15 > 46 > 16 > 17 > 32 > 21 > 13 > 11 > 33 > 10
Augustinus, Epistolae, 199, 3, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 199, 3, 10.

1 Ponis etiam quod idem ipse dixit apestolus: Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis?
2 Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore.
3 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 5-8. Vid. Lib. 20 de Civitate Dei, c. 19).
4 Quae verba apostolica utinam non tantummodo ponere, verum etiam exponere dignareris: ita sane obscura sunt et mystice dicta, ut tamen appareat eum nihil de statutis dixisse temporibus, nullumque eorum intervallum spatiumque apernisse.
5 Ait enim, ut reveletur in suo tempore: nec dixit post quantum temporis hoc futurum sit.
6 Deinde subiunxit, Iam enim mysterium operatur iniquitatis.
7 Hoc iniquitatis mysterium quomodolibet intelligatur quid sit, ab alio sic, ab alio autem sic; quamdiu tamen operetur, occultum est.
8 Neque id expressit Apostolus tanquam homo ex eorum numero quibus dictum est, Non est vestrum scire tempora: quamvis enim nondum inter eos erat, quando eis hoc dictum est; ad eorum tamen collegium atque societatem etiam ipsum non ambigimus pertinere.
Augustinus HOME