monumenta.ch > Augustinus > 17 > 27 > 17 > 20 > 23 > 5. 7 > 12 > 29 > 9 > 2 > 29 > 4 > 7 > 12 > 15 > 45 > 49 > 11 > 6.11 > 1. 2 > 13 > 12.27 > 13 > 24 > . 1 > 32 > 14 VIII > 9.10 > 12.18 > 8 > 26 > 4. 7 > 18 > 4 > 8 > 22 > 12.25 > 30 > 65 > 63 > 28 > 28 XVIII > 30 > 4. 9 > 38 > 17 > 37 > 17 VIII > 60 > 14 > 16 > 40 > 34 > 13 > 6.10 > 4. 7 > 6.11 > 16 > 12.23 > 36 > 4. 8 > 10 > 35 > 5 > 28 > 8.13 > 13 VIII > 26 XVI > 20
Augustinus, Epistolae, 199, 7, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, 199, 7, 20.

1 Postremo, multo certius securiusque dicitur Domini adventum intra septuaginta, aut, ut plurimum, intra centum annos futurum, si hebdomades istae ipsum praenuntiant.
2 Anni enim quadringenti nonaginta sunt in hebdomadibus septuaginta: a nativitate autem Domini hodie computantur anni ferme quadringenti viginti; a resurrectione autem vel ascensione eius, anni plus minus trecenti nonaginta.
3 Ac per hoc, si ex quo natus est computetur, septuaginta sunt reliqui; si ex quo passus est, circiter centum remanent: intra quos Danielis omnes hebdomades, si de novissimo eius adventu prophetatae sunt, implebuntur.
4 Qui ergo dicit, Intra tot annos erit, tunc falsum dicit si ultra erit: sed quia breviabuntur, pauciores poterunt esse, non plures.
5 Recte itaque dicitur, Intra hos erit, quoniam quantumlibet brevientur, verum erit: ipsa namque breviatio si eo modo intelligenda est ut pauciores fiant, ultra eos diem Domini venire non patitur, sed magis magisque intra eos quanto fuerint pauciores.
6 Non igitur ista breviatio turbat computatorem qui eo modo definierit, ut dicat intra tot annos diem Domini esse venturum; sed adiuvat potius, quoniam quanto magis ad paucitatem redigentur dies, tanto magis erit intra, et ultra esse non poterit: atque ideo verum erit quod ita definitur, ut dicatur, Intra tot annos erit, quamvis nesciatur quo anno futurum sit.
Augustinus HOME