monumenta.ch > Augustinus > 7.13 > 2 > 3 > 12 > 2 > 51 > 2 > 2 > 32 > 33 > 18 > 31 > 17 > 2 > 27 > 15 > 15 > 25 > 26
Augustinus, Epistolae, 199, 9, 25. <<<     >>> 27.

Augustinus, Epistolae, 199, 9, 26.

1 Cum itaque signa dicat, quae ad ista tria pertinent, id est, ad excidium illius civitatis; ad adventum eius in corpore suo, quod est Ecclesia; ad adventum eius in capite Ecclesiae, quod est ipse: quod eorum signorum ad quod horum trium referendum sit, diligenti consideratione ceruendum est, ne forte quod pertinet ad eversionem Ierusalem, ad finem saeculi referendum putemus; aut e contrario quod ad finem saeculi pertinet, affirmemus ad civitatis illius excidium pertinere; aut quod pertinet ad eius adventum in corpore suo, quod est Ecclesia, dicamus pertinere ad eius adventum novissimum in corpore suo, quod est caput Ecclesiae; aut rursus quod pertinet ad adventum eius novissimum per seipsum, ad eum pertinere asseveremus adventum qui est per Ecclesiam.
2 In quibus omnibus sunt quaedam manifesta, quaedam vero sic obscura, ut vel laboriosum sit ea diiudicare, vel temerarium, quamdiu non intelliguntur, de his aliquid definire.
Augustinus HOME