monumenta.ch > Augustinus > 294 > 2 > 194 > 348 > 11 > 255 > 271 > 362 > 264 > 149 > 236 > 307 > 286 > 298 > 5. 5 > 347 > 324 > 302 > 7. 9 > 384 > 295 > 231 > 2 > 207 > 169 > 2 > 329 > 2 > 293 > 285 > 2 > 13 > 155 > 360 > 313 > 152 > 280 > 2 > 314 > 281 > 10 > 237 > 334 > 332 > 191 > 239 > 261 > 2 > 13 > 298 > 286 > 302 > 253 > 337 > 341 > 10 > 285 > 4. 4 > 349 > 321 > 313 > 280 > 314 > 2 > 166 > 201 > 333 > 2 > 263 > 8.13 > 189 > 320 > 1 > 342 > 352 > 5 > 9.14 > 151 > 42 > 355 > 54
Augustinus, Epistolae, 199, 13, 53. <<<    

Augustinus, Epistolae, 199, 13, 54.

1 Quapropter qui dicit Dominum citius esse venturum, optabilius loquitur, sed periculosius fallitur.
2 Utinam ergo sit verum; quia erit molestum, si non erit verum!
3 Qui autem dicit Dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat eius adventum; profecto de tarditate eius etiamsi fallitur, feliciter fallitur: habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit; maiorem laetitiam, si non erit.
4 Ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem Domini, ille auditur suavius, isti creditur tutius: qui autem quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat.
5 Obsecro te ut me talem non spernas; quia et ego te diligo id affirmantem quod verum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis video periculosum si falleris.
6 Da veniam, si onerosus fui sanctis sensibus tuis: quanto enim rarius provenit, tanto me tecum saltem per litteras loqui diutius delectavit.
Augustinus HOME