monumenta.ch > Augustinus > 6.12 > 6.10 > 52 > 16 > 3 > 20 > 11 > 7 > 3. 5 > 23 XIII > 64 > 29 > 10 > 14 > . 1 > 4. 7 > 41 > 8.19 > 8.18 > 20 > 19 XIII > 3. 5 > 1. 2 > 3. 4 > 8.12 > 32 > 16 > 5 > 29 > 34 > 4 II > 13 > 37 > 29 > 4 > 3. 9 > 24 > 8.16 > 3 II > 12 > 12.24 > 20 > 4. 6 > 20 > 1. 2 > 36 > 2. 3 > 33 > 32 > 30 > 20 > 10 > 9.14 > 6.11 > 37 > 35 > 2


Augustinus, Epistolae, 202, 2, 2.

1 Quod autem quaeritis utrum rescripserim contra libros Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem.
2 In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur.
3 Tamen multum egimus; ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret.
4 Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere.
5 Si autem Dominus vitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus; non ut convincamus haeresim emortuam, sed ut imperitiam atque blasphemiam eius, nostris sermonibus confutemus: meliusque hoc faceret Sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare.
6 Sancti filii communes, Albina, Pinianus et Melania, plurimum vos salutant.
7 Has litterulas de sancta Bethlehem sancto presbytero Innocentio dedi perferendas.
8 Neptis vestra Paula miserabiliter precatur ut memores eius sitis, et multum vos salutat.
9 Incolumes vos, et memores mei, Domini nostri Iesu Christi tueatur clementia, domini vere sancti, atque omni affectione venerabiles patres.
Augustinus HOME