monumenta.ch > Augustinus > 20 > 14 > 20 > 34 XIII > 31 > 3 > 33 > 14 > 14 > 20 > 14 VI > 3 > 29 > 18 VIII > 20 > 2 > 20 > 36 > 20 > 3 II > 24 > 4 > 37 > 4 II > 34 > 5 > 32 > 20 > 14 > 52 > 2 > 1 > 23 > 45 > 20 > 35 > 38 > 30 > 26 > 32 > 49 > 12 > 7 > 2 > 12 > 27 > 5 > 35 > 53 > 8 > 41 > 2 > 9 IV > 7 > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 202a, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 202a, 2, 4.

1 Cernis nempe, venerande frater, haec mei charissimi verba inquisitioni meae reddita, non eam negasse responsionem, sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam cogeretur impendere.
2 Vides etiam quam benevolum animum erga me gerat, quidve commoneat; ne scilicet quod inter nos, salva utique charitate ac sinceritate amicitiae, eruditionis causa facimus, calumnientur aemuli, et maxime haeretici de animi rancore descendere.
3 Proinde si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisivi, et ubi ipse ad inquisita responderit, homines legerint; quia etiam oportet ut, si eadem quaestio secundum eius sententiam sufficienter fuerit explicata, me instructum esse gratias agam; non parvus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum: ut minores nostri non solum sciant quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est; verum etiam discant exemplo nostro, Deo miserante atque propitio, quemadmodum inter charissimos fratres, ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inviolata dilectio.
Augustinus HOME