monumenta.ch > Augustinus > 37 > 2 > 40 > 2 > 3 > 6 > 9 > 56 > 28 > 28 > 7 > 6 > 3 > 35 > 28 > 24 > 7 > 36 > 30 > 43 > 12 > 5 > 12 > 7 > 4 > 7 > 5 > 16 > 7 > 12 > 31 > 32 > 5 > 8 > 39 > 25 > 2 > 34 > 4 > 5 > 2 > 12 IV > 8 > 33 > 7 > 2 > 7 > 7


Augustinus, Epistolae, 202a, 3, 7.

1 Habent litterae tuae, nescio quot senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros, quos ad tuae modicitatis intelligentiam, assertionemque veritate plenissimam revocare non poteras; nec tamen exprimis, quaenam sit assertio tua veritate plenissima, ad quam senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros revocare non poteras.
2 Si enim hoc tenebant, vel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt; quomodo tibi rustica, et minus instructa clericorum turba molestias generaverat in his rebus, in quibus a doctis sacerdotibus fuerat instituta?
3 Si autem senes isti, vel turba clericorum ab eo, quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua pravitate deviabat; illorum potius auctoritate fuerat corrigenda, et a tumultu contentiosissimo comprimenda.
4 Sed rursus cum dicis, Te novellum rudemque doctorem tantorum ac talium episcoporum traditiones timuisse corrumpere, et convertere homines in meliorem partem, ob defunctorum iniuriam formidasse; quid das intelligi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum atque magnorum iam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere, novello rudique doctori acquiescere recusabant?
5 Qua in re de illis interim taceo; tuam vero assertionem, quam dicis esse veritate plenissimam vehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam, sed eius assertionem.
Augustinus HOME