monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 36 > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 36 > 51 > 11 > 13 > 11 IV > 18 > 20 > 32 > 24 > 15 > 17 > 33 > 18 X > 66 > 10 > 29 > 17 > 31 > 10 > 13 > 14 > 38 > 11 > 17 > 10
Augustinus, Epistolae, 202a, 4, 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, 202a, 4, 10.

1 Solam quippe unam causam videris secutus, qua contradictores tuos refelleres; quod scilicet negarent esse opus Dei animas nostras.
2 Quod si sentiunt, merito eorum sententia iudicatur esse damnanda.
3 Nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi, vel detestandi.
4 Quis enim Christianus neget, opera Dei esse corpora singulorum quorumque nascentium?
5 nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur divinitus fingi.
6 Quando ergo dicitur sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina, et a parentibus trahi, et tamen ex eis animas Dei opere fieri; ad hoc refutandum non humana coniectura, sed divina Scriptura testis adhibenda est.
7 Nam de sanctis Libris canonicae auctoritatis potuit nobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur Deus animas facere: sed testimoniis talibus ii redarguuntur, qui opera Dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant; non ii qui hoc fatentur, et tamen eas sicut corpora Deo quidem operante formari, sed ex parentum propagatione, contendunt.
8 Ad hos refellendos tibi divina testimonia certa quaerenda sunt; aut si iam invenisti, nobis qui nondum invenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda.
Augustinus HOME