Augustinus, Epistolae, 202a, 7, 15.
| 1 | Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus utrum dubitare debeamus. |
| 2 | De dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. |
| 3 | Vides quemadmodum Apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit in tertium coelum; sive hoc, sive illud, nescio, Deus scit (II Cor. XII, 2, 3). |
| 4 | Cur ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam vitam ex propagine an sine propagine venerit; cum ea utrolibet modo a summo et vero Deo factam esse non dubitem? |
| 5 | Cur mihi fas non sit dicere: Scio animam meam ex opere Dei subsistere, et prorsus opus Dei esse; sive ex propagine sicut corpus, sive extra propaginem sicut illa quae primo homini data est, nescio, Deus scit? |
| 6 | Utrum horum vis ut confirmem. |
| 7 | Possem, si nossem. |
| 8 | Quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere quod nescio, quam docere quod scio. |
| 9 | Si autem nescis, sicut ego, ora sicut ego, ut sive per quemlibet servum suum, sive per se ipsum Magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: Ne volitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8): si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia noverimus, qui novit non solum quid doceat, verum etiam quid nobis dicere expediat. |