monumenta.ch > Augustinus > 7.13 > 2 > 3 > 12 > 2 > 51 > 2 > 2 > 32 > 33 > 18 > 31 > 17 > 2 > 27 > 15 > 15 > 25 > 26 > 6 > 11 > 16 > 14 > 9 > 20 > 2 > 23 > > 13 > 8 > 50 > 10 > 28 > 30 > 22 > 5 > 11 > 4 > 13 > 7 > 24 > 47 > 49 > 14 > 11 > 15 > 46 > 32 > 11 > 33 > 10 > 13 > 14 > 48 > 10 > 10 > 19 > 18 > 16 > 13 > 19 > 17 > 18
Augustinus, Epistolae, 202a, 8, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, Epistolae, 202a, 8, 18.

1 Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me, et vis unum horum definiam; utrum animae caeterae ex illo uno homine, sicut corpora per propaginem, an sine propagine, sicut illius unius a Creatore, singulis singulae fiant (ab ipso enim fieri sive sic, seu sic non negamus); patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur.
2 Omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem irruamus.
3 Si hoc quod ego interrogo, nec tu scis; sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas, et quod ego: si autem iam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod vis ut respondeam, nihil ibi iam intuens respondebo.
4 Peto ergo ne succenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras; quod cum inveneris, confirmare non dubites quod quaerebas.
Augustinus HOME