monumenta.ch > Augustinus > 79 > 89 > 8 > 4 > 36 > 86 > 60 > 1 > 72 > 92 > 40 > 82 > 7 > 5 > 29 > 37 > 6 > 5 > 25 XVI > 22 > 1 > 15 VIII > 4 > 13 VIII > 6 > 52 > 4 > 68 > 6 > 87 > 1 > 1 > 44 XXXI > 6 > 36 > 89 > 4 II > 86 > 3 > 82 > 29 > 3 > 84 > 6 > 99 > 10 VIII > 5 > 6 > 3 II > 1 > 1 > 23 XIII > 68 > 5 > 16 XIII > 3 > 87 > 5 > 9 > 4 > 6 > 5 > 1 > 4 > 4 > 7 > 9 > 1 > 4 > 6 > 3 > 5 > 3 > 8 > 84 > 3 > 4 II > 1 > 96 > 1 > 99 > 1 > 4 > 6 > 2 > 48 > 41 > 1 > 1 > 45 > 1 > 33 > 3 II > 8 > 7
Augustinus, Epistolae, 204, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 204, 7.

1 Solent in litteris Gentilium ista laudari.
2 In his autem Machabaeorum libris quamvis homo ipse fuerit laudatus, factum tamen eius narratum est, non laudatum, et iudicandum potius quam imitandum quasi ante oculos constitutum; non sane nostro iudicio iudicandum, quod nos quoque ut homines habere possemus, sed iudicio doctrinae sobriae, quae in ipsis quoque Libris veteribus clara est.
3 Longe quippe fuit iste Razius a verbis illis, ubi legitur: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe (Eccli. II, 4).
4 Non ergo fuit iste vir eligendae mortis sapiens, sed ferendae humilitatis impatiens.
Augustinus HOME