monumenta.ch > Augustinus > 4 > 38 > 5 > 2 > 5 > 2 > 4 > 4 > 3 > 3 > 7 > 16 > 2 > 9 > 3 > 17 > 2 > 3 > 2 > 2 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 5 > 18 > 4 > 3 > 4 > 8 > 3 > 3 > 21 > 13 > 3 > 14 > 5 > 3 > 4 > 3 > 21 > 4 > 14 > 13 > 37 > 3
Augustinus, Epistolae, 205, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 205, 1, 3.

1 Nisi forte de sanguine requirendum est, quia cum dixisset, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, non addidit, sanguinem.
2 Non ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere: et de compendio, si placet, finita sit quaestio.
3 Fortassis enim, accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior perscrutator, et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flavum et fel nigrum, quibus quatuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur?
4 Sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat.
Augustinus HOME