monumenta.ch > Augustinus > 23 > 8 > 41 > 22 XVIII > 33 > 12 IV > 34 > 16 > 55 > 2 > 5 > 44 > 4 > 34 > 2 > 41 > 25 > 39 > 3 > 6. 9 > 59 > 8 > 3. 6 > 5 > 36 > 38 > 32 > 6. 9 > 66 > 30 > 16 > 14 > 7. 9 > 14 > 46 > 31 > 48 > 7 IV > 44 > 12 > 35 > 7 > 24 > 22 > 16 > 5 > 6. 9 > 35 > 42 > 7 > 69 > 1 > 4 > 7 > 12 > 5 > 43 > 34 > 44 > 4. 6 > 40 > 5. 7 > 41 > 14 > 12 > 32 > 33 > 43 > 7 IV > 33 > 4. 9 > 30 > 36 > 7
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 7.

1 Iamvero quod adiungit, ad differentiam pertinet resurgentium, propter diversas glorias fidelium atque sanctorum.
2 Non omnis, inquit, caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem caro pecorum, alia volucrum, alia piscium.
3 Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, et alia terrestrium.
4 Et alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum.
5 Stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum.
6 In his omnibus iste sensus est: Si genera carnis cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; et si corpora cum sint omnia visibilia, differunt tamen pro diversitatibus locorum, unde alia est coelestium gloria, alia terrestrium; et si in locis sublimibus cum sint cuncta coelestia, differunt etiam ipsa claritatibus luminum; non mirum est quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum.
Augustinus HOME