monumenta.ch > Augustinus > 5 > 9 > 16 > 8 > 21 > 16 > 14 > 14 > 7 > 6 > 16 > 17 > 13 > 14 > 5 > 4 > 13 > 15 > 9 > 12 > 14 > 13 > 11 > 15 > 16 > 8 > 10 > 12 > 11 > 21 > 10 > 15 > 70 > 11
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 11.

1 Unde Dominus Christus per nos ad nos venit, cum peccatores iustus invenit; per stratum quodammodo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae.
2 Nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit; qui utique si voluisset, cum corpore immortali primitus advenisset.
3 Sed quia nos humilitate Filii Dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit, et fidei nostrae meritum ac praemium, virtute suae resurrectionis ostendit.
4 Ideo sequitur Apostolus et dicit: Novissimus Adam in spiritum vivificantem.
5 Sive intelligatur primus Adam, qui de pulvere ante formatus est, novissimus autem Adam, qui de virgine procreatus est; sive in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, novissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam viventem et spiritum vivificantem hoc interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spirituale.
6 Anima quippe in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque ad auferendam corruptionem: in corpore vero spirituali, quoniam perfecte adhaerens Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17), sic vivificat ut spirituale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem.
Augustinus HOME