monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 14.

1 Denique, tanquam ei diceretur, Quomodo caro erit, et caro non erit?
2 caro quippe erit, quoniam Dominus post resurrectionem ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere; caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: exponit quid dixerit, adiiciens, Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus; vel sicut graeci codices habent, omnes quidem dormiemus, non tamen omnes immutabimur.
3 Hanc immutationem utrum in deterius, an in melius intelligi voluerit, inferiora demonstrant.
4 In atomo, inquit, hoc est, in puncto temporis, quod dividi non potest; in ictu oculi, hoc est in summa celeritate; in novissima tuba, hoc est, in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur: canet enim tuba, inquit, et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur.
5 Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt: sed, sicut Dominus in Evangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero male egerunt, in resurrectionem iudicii (Ioan. V, 29); iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco, Qui non credit, inquit, iam iudicatus est (Id. III, 18).
6 Proinde illi qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam quae nec doloris corruptionem pati potest.
7 Illa namque fidelium est atque sanctorum: isti vero perpetua corruptione cruciabuntur; quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isai LXVI, 24).
Augustinus HOME