monumenta.ch > Augustinus > 7.13 > 2 > 3 > 12 > 2 > 51 > 2 > 2 > 32 > 33 > 18 > 31 > 17 > 2 > 27 > 15 > 15 > 25 > 26 > 6 > 11 > 16 > 14 > 9 > 20 > 2 > 23 > > 13 > 8 > 50 > 10 > 28 > 30 > 22 > 5 > 11 > 4 > 13 > 7 > 24 > 47 > 49 > 14 > 11 > 15 > 46 > 32 > 11 > 33 > 10 > 13 > 14 > 48 > 10 > 10 > 19 > 18 > 16 > 13 > 19 > 17 > 18 > 14 > 17 > 11 > 15 > 18 > 15 > 17 > 11 > 17 > 10 > 16 > 13 > 16 > 15
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 15.

1 Quid sibi ergo vult ista distinctio, Et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur; nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his etiam iusti immutabuntur in illam incorruptelam cui omnino nulla possit nocere corruptio?
2 Ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41).
3 A quo auditu malo iustus non timebit (Psal. CXI, 7).
4 De illa vero commutatione iustorum cum dixisset, nos commutabimur; tanquam quaereremus quomodo istud fiat, vel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 35-53).
5 Non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis: secundum has enim qualitates, hoc loco carnem et sanguinem nuncupavit.
Augustinus HOME