monumenta.ch > Augustinus > 9 > 28 > 30 > 1 > 9 > 12 > 24 > 10 V > 5 > 22 > 1 > 16 > 1 > 1 > 1 > 9 > 1 > 23 > 1 > 13 > 1 > 26 > 25 > 6 > 1 > 31 XII > 10 > 20 > 1 > 1 > 18 X > 17 > 29 > 27 > 18 > 13 > 1 > 19 > 1 > 11 > 16
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 15. <<<    

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 16.

1 Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit: sicut scriptum est.
2 Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit labor noster (I Thess. III, 51); atque hic intelligitur diabolus, tanquam Deus omnino non tentet, de quo alio loco Scriptura dicit, Ipse autem neminem tentat (Iacobi I, 13): nec contraria est ista sententia ei qua dicitur, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3); sed solvitur quaestio, cum vocabulum tentationis diversas intelligentias habeat, eo quod alia sit tentatio deceptionis, alia tentatio probationis; secundum illam non intelligitur qui tentat, nisi diabolus, secundum hanc vero tentat Deus: ita cum dicitur, Caro possidebit regnum Dei, et, Caro non possidebit regnum Dei; etiam huius nominis intelligentia discernatur, et nulla erit quaestio: quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est, Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere, possidebit regnum Dei; caro autem cum secundum corruptionem intelligitur, non possidebit.
3 Hoc enim expositum est cum diceretur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est, neque corruptio incorruptionem possidebit; sicut satis, quantum arbitror, disseruimus.
Augustinus HOME