monumenta.ch > Augustinus > 3 > 5 > 1 > 1. 2 > 4 > 7 > 9 > 1 > 4 > 1. 2 > 6 > 3 > 5 > 8 > 3 > 4 II > 1 > 12.21 > 1 > 26 XX > 7.10 > 1 > 4 > 48 XXXIII > 6 > 2 > 1 > 8.19 > 1 > 1 > 8.18 > 9.19 > 3 II > 9.18 > 8 > 1. 2 > 7 > 3 > 1. 2 > 12 > 17 VIII > 5 > 9 > 26 XX > 6.10 > 1 > 8 > 5 > 35 XXIV > 6 > 7 > 9.13 > 4 > 4 > 9 > 1 > 8 > 7 > 5 II > 2 > 3 > 8.16 > 1 > 5 > 8.13 > 9.16 > 12.24 > 3 > 5 > 52 XXXIV > 9.15 > 4 > 8
Augustinus, Epistolae, 209, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 209, 8.

1 Existunt exempla, ipsa Sede apostolica iudicante, vel aliorum iudicata firmante, quosdam pro culpis quibusdam, nec episcopali spoliatos honore, nec relictos omnimodis impunitos.
2 Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo.
3 Clamet Priscus provinciae Caesareensis episcopus: Aut ad primatum locus sicut caeteris et mihi patere debuit, aut episcopatus mihi remanere non debuit.
4 Clamet alius eiusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua et Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo; clamet, inquam: Aut ubique communicare debui, aut etiam in meis locis communicare non debui.
5 Clamet tertius eiusdem provinciae Laurentius episcopus, et prorsus huius vocibus clamet: Aut in cathedra cui ordinatus sum, sedere debui, aut episcopus esse non debui.
6 Sed quis ista vituperet, nisi qui parum attendit nec inulta omnia relinquenda, nec uno modo omnia vindicanda?
Augustinus HOME