monumenta.ch > Augustinus > 79 > 89 > 8 > 4 > 36 > 86 > 60 > 1 > 72 > 92 > 40 > 82 > 7 > 5 > 29 > 37 > 6 > 5 > 25 XVI > 22 > 1 > 15 VIII > 4 > 13 VIII > 6 > 52 > 4 > 68 > 6 > 87 > 1 > 1 > 44 XXXI > 6 > 36 > 89 > 4 II > 86 > 3 > 82 > 29 > 3 > 84 > 6 > 99 > 10 VIII > 5 > 6 > 3 II > 1 > 1 > 23 XIII > 68 > 5 > 16 XIII > 3 > 87 > 5 > 9 > 4 > 6 > 5 > 1 > 4 > 4 > 7 > 9 > 1 > 4 > 6 > 3 > 5 > 3 > 8 > 84 > 3 > 4 II > 1 > 96 > 1 > 99 > 1 > 4 > 6 > 2 > 48 > 41 > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 211, 2.

Augustinus, Epistolae, 211, 1.

1 Sicut parata est severitas peccata quae invenerit vindicare; ita non vult charitas quod vindicet invenire.
2 Haec causa fecit ut ad vos non venirem, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum.
3 Quomodo enim contemnerem, et impunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus exsisteret, quantus me absente, etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit?
4 Nam fortassis etiam maior esset vestra seditio in praesentia mea, cum necesse esset vobis non concedi, quae in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic quales non volo, invenirem vos, et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.68v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik