monumenta.ch > Augustinus > 79 > 89 > 8 > 4 > 36 > 86 > 60 > 1 > 72 > 92 > 40 > 82 > 7 > 5 > 29 > 37 > 6 > 5 > 25 XVI > 22 > 1 > 15 VIII > 4 > 13 VIII > 6 > 52 > 4 > 68 > 6 > 87 > 1 > 1 > 44 XXXI > 6 > 36 > 89 > 4 II > 86 > 3 > 82 > 29 > 3 > 84 > 6 > 99 > 10 VIII > 5 > 6 > 3 II > 1 > 1 > 23 XIII > 68 > 5 > 16 XIII > 3 > 87 > 5 > 9 > 4 > 6 > 5 > 1 > 4 > 4 > 7 > 9 > 1 > 4 > 6 > 3 > 5 > 3 > 8 > 84 > 3 > 4 II > 1 > 96 > 1 > 99 > 1 > 4 > 6 > 2 > 48 > 41 > 1 > 1 > 45 > 1 > 33 > 3 II > 8 > 7 > 3 > 12 > 5 > 9 > 26 XX > 1 > 8 > 96 > 5 > 7 > 35 XXIV > 6 > 7 > 3 > 4 > 4 > 48 > 41 > 9 > 1 > 8 > 80 > 45 > 33 > 7 > 97 > 5 II > 2 > 3 > 1 > 77 > 5 > 3 > 5 > 52 XXXIV > 4 > 8 > 6 > 1 > 24 XV > 1 > 4 > 41 XXXI > 80 > 35 > 97 > 9 > 53 XXXIV > 5 > 20 XIII > 1 > 73 > 8 > 1 > 77 > 5 > 3 > 4 > 3 II > 65 > 4 > 8 > 6 > 3 > 29 XXIII > 3 > 3 > 4 > 5 > 5 > 19 VIII > 7 > 12 > 35 > 6 > 4 > 2 > 24 XV > 4 > . . . > 73 > 3 > 9
Augustinus, Epistolae, 211, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 211, 9.

1 Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores.
2 Nec illas feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsae: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae.
3 Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderint, quamvis usque ad aliarum quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint.
4 Nec illae debent conturbari, quod eas vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae.
5 Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur; ita post aegritudinem sic tractandae sunt ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt, tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.
6 Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eas teneat voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas.
7 Illae se existiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores.
8 Melius est enim minus egere, quam plus habere.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.29r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik