monumenta.ch > Augustinus > 2 > 2 > 28 XVI > 13 XI > 23 XV > 20 XIII > 17 XI > 40 XXX > 18 XI > 26 XX > 17 XIV > 7 > 2 II > 16 XV > 22 XVII > 2 II > 4 > 23 XIII > 21 XI > 2 II > 20 XVII > 31 XX > 2 > 20 VIII > 5 > 2 > 26 XVI > 13 VIII > 11 VI > 2 > 2 II > 2 > 25 XVI > 26 XVII > 26 XVI > 19 XIII > 2 > 13 VIII > 19 XV > 2
Augustinus, Epistolae, 214, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 214, 2.

1 Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10).
2 Primo enim Dominus Iesus, sicut scriptum est in Evangelio Ioannis apostoli, non venit ut iudicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Ioan. III, 17).
3 Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit Deus mundum (Rom. III, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, iudicare vivos et mortuos.
4 Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum?
5 et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum?
6 Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus; quod omnino non possumus.
7 Propter hoc enim Dominus cum de fructu iustitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5).
Augustinus HOME