monumenta.ch > Augustinus > 1. 1 > 30 > 6. 8 > 5 > 28 > 4 > 8 > 2 > 16 > 16 > 5 III > 31 > 10 > 13 > 8 > 7 > 34 > 12 > 1. 1 > 3 > 5 > 24 > 4 > 47 > 20 > 39 > 9 > 3 > 21 > 37 > 7 IV > 27 > 30 > 23 > 12 VII > 9 > 42 > 9 IV > 38 > 20 > 40 > 15 > 6 > 4 > 34 > 36 > 2 > 3 > 38 > 27 > 3 > 6 > 5 > 8 > 4 > 6 > 36 > 2 > 7
Augustinus, Epistolae, 217, 2, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 217, 2, 7.

1 Non fallamus homines, nam Deum fallere non valemus.
2 Prorsus non oramus Deum, sed orare nos fingimus, si nos ipsos, non illum, credimus facere quod oramus.
3 Prorsus non gratias Deo agimus, sed nos agere fingimus, si unde illi gratias agimus, ipsum facere non putamus.
4 Labia dolosa si in hominum quibuscumque sermonibus sunt, saltem in orationibus non sint.
5 Absit ut quod facere Deum rogamus oribus et vocibus nostris, eum facere negemus cordibus nostris: et, quod est gravius, ad alios etiam decipiendos, hoc non taceamus disputationibus nostris; et dum volumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud Deum perdamus orationis auxilium, et gratiarum actionem non habeamus veram, dum veram non agnoscimus gratiam.
Augustinus HOME