monumenta.ch > Augustinus > 2 > 81 > 1 > 25 > 4 > 48 > 34 > 25 > 31 XXI > 2 > 26 > 31 > 61 XXXVII > 1 > 9 > 23 > 6 > 33 > 37 > 23 > 50 > 1 > 11 > 88 > 57 > 18 > 9 > 56 XXXV > 27 > 4 > 2 > 2 > . . . > 3 > 1
Augustinus, Epistolae, 222, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 222, 1.

1 Acceptis litteris Charitatis tuae, ubi a me ardentissimo studio postulasti ut de omnibus haeresibus quae post Domini Salvatoris adventum adversus eius doctrinam pullulaverunt, aliquid breviter scriberem; quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione rescripsi per filium meum Hipponensium primarium Philocalum: mox autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo, et breviter difficultatem operis eius ostendo.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.3r