monumenta.ch > Augustinus > 31 XVI > 2 > 45 XXXI > 42 XXX > 3 II > . . . > 24 XV > 2 > 12 > 19 VIII > 29 XXIII > 6 > 3 II > 20 XIII > 21 XVII > 53 XXXIV > 41 XXXI > 24 XV > 52 XXXIV > 3 > 2 > 5 II > 35 XXIV > 1 > 26 XX > 12 > 3 II > 2 > 48 XXXIII > 26 XX > 4 II > 3
Augustinus, Epistolae, 222, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 222, 3.

1 Perlatorem multum commendo.
2 Subdiaconus est de nostra dioecesi; de fundo autem viri spectabilis, nobisque charissimi Orontii.
3 Pro illo autem, et pro eius patre, a quo adoptatus est, etiam ad ipsum scripsi: quas litteras cum legerit christiana Benignitas tua, peto ut eas apud memoratum virum tua intercessione adiuvare digneris.
4 Misi autem cum illo etiam hominem Ecclesiae, ne ad tuam Sanctitatem difficilis ei esset accessus: non enim parum de illo sollicitus sum; a qua me sollicitudine Dominus, ut spero, per tuae charitatis instantiam liberabit.
5 Peto etiam mihi rescribere non graveris, quemadmodum sit in fide catholica ille Theodosius per quem Manichaei nonnulli sunt proditi; et ipsi quos ab eo proditos, putamus esse correctos.
6 Si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum forte audivisti, fac ut noverim.
7 Deo vivas.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.3v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik