monumenta.ch > Augustinus > 9 > 5 > 2 > 5 > 3 > 5 > 3. 6 > 12 > 1 > 4 > 4 > 7 > 3
Augustinus, Epistolae, 224, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 224, 3.

1 Hoc ideo insinuavi Sanctitati tuae, ut quantum tibi desiderium est sumendi quod poscis, tanto flagrantius a Domino mihi poscas adiutorium, quo serviam laudabili studio tuo, atque utilitati eorum quibus id existimas profuturum, domine sinceriter dilectissime frater.
2 Commendo iterum perlatorem, et negotium propter quod eo perrexit; si cognoveris apud quem agendum sit, peto ne pigeat adiuvare.
3 Non enim possumus necessitates hominum eiusmodi deserere, qui nostri non coloni, sed quod maius est, fratres sunt, et in charitate Christi ad curam pertinent nostram.
4 Deo vivas.
Augustinus HOME