monumenta.ch > Augustinus > 2 > 81 > 1 > 25 > 4 > 48 > 34 > 25 > 31 XXI > 2 > 26 > 31 > 61 XXXVII > 1 > 9 > 23 > 6 > 33 > 37 > 23 > 50 > 1 > 11 > 88 > 57 > 18 > 9 > 56 XXXV > 27 > 4 > 2 > 2 > . . . > 3 > 1 > 81 > 35 XXVII > 32 > 33 > 1 > 37 > 12 > 56 > 66 > 5 > 17 > 4 > 17 > 1 > 6 > 23 > 25 > 55 > 36 XXVII > 1 > 94 > 8 > 7 > 50 > 11 > 6 > 88 > 36 > 57 > 12 > 27 > 18 > 22 > 19 > 21 > 1 > 1 > 62 > 5 > 8 > 75 > 42 > 21 > 9
Augustinus, Epistolae, 226, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 226, 9.

1 Haec, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea vota confitear, per me deferre maluissem; vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere: ut quidquid de hac re contradicitur, quatenus refelli, vel si ia non potest, tolerari deberet, audirem.
2 Sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui haec comprehensa dirigere, quam penitus de tanta quorumdam contradictione reticere.
3 Sunt ex parte tales personae, ut his, consuetudine ecclesiastica, laicos summam reverentiam necesse sit exhibere.
4 Quod quidem ita curavimus Deo iuvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quae ad quaestionis huius assertionem exiguitas nostrarum virium suggerebat.
5 Sed nunc summatim, quantum festinatio perlatoris admisit, haec velut commonendo suggessi.
6 Tuae sanctae prudentiae est dispicere quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio.
7 Cui ego iam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint.
8 Sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari.
9 Tuum erit decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda.
10 Nec mireris quod aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quae in superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio, praeter illa quae per festinationem aut oblivionem fortasse praeterii.
Augustinus HOME