monumenta.ch > Augustinus > 13 > 9 > 2. 7 > 7 > 19 > 2 > 5 > 2 > 18 > 7.11 > 7.10 > 6 > 31 > 27 > 3 > 4 > 1 > 8.14 > 76 > 8 > 3
Augustinus, Epistolae, 228, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 228, 3.

1 Quod si contigerit ut sive alii minus, alii maius, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur, apparet; illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt.
2 Hinc maxime probatur illa charitas quam Ioannes apostolus commendat, dicens: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Ioan. III, 16).
3 Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt; si comprehensi patiuntur, pro seipsis, non pro fratribus, utique patiuntur: qui vero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt.
Augustinus HOME